- BISONTES
- BISONTESapud Solin. c. 20. Saltus Heroynius oves gignit ----- In hoc tractu sane et in anni Septentrionali plaga bisontes frequentissimi, qui vovis feri similes, setosi colla, iubas horridi, ultra tanros petnicitate, capti assuescere manu nesciunt. Nonnulli libri Visontes seribunt: perperam apud Oppian. Βίςτωνες, pro βίσωντες, multum indignante versu, quod tamen tuentur et agnoscunt docti: Βίσωνες Pausaniae, l. 10. Quid sint patebit ex Martiali de Spectac. Epigr. 23. v. 4.Ille tulit geminos facili cervice iuvencos,Illi cessit atrox bubalus atque bison.Ubi Schokiastes, Bison, inquit, est cervi sigurâ, cuius â media fronte inter aures unum cornu extstit excelusm, cuius e summo rami tamquam palmi dissunduntur. Essedis iungis consuevisse, idem innuit l. 1. Epigr. 105. v. 1.Turpes esseda quod trabunt bisontes, etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 230. cui adde Wotlonum l. 6. c. 92.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.